Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. purae [*]() sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”
  2. p.430
  3. festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
  4. torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
  5. tristia robustis luctantur funera plaustris,
  6. hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
  7. i nunc et versus tecum meditare canoros.
  8. scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,[*]()
  9. rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
  10. tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
  11. vis canere et contracta [*]() sequi vestigia vatum?