Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. nescio quod cupiens hortari coepit eundem
  2. verbis quae timido quoque possent addere mentem:
  3. “i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
  4. grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
  5. post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
  6. ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.
  7. Romae nutriri mihi contigit atque doceri
  8. iratus Grais quantum nocuisset Achilles.