Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. summe munito et multarum divite rerum,
  2. clarus ob id factum donis ornatur honestis,[*]()
  3. accipit et bis dena super sestertia nummum,
  4. forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
  5. nescio quod cupiens hortari coepit eundem
  6. verbis quae timido quoque possent addere mentem:
  7. “i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
  8. grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
  9. post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
  10. ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.