Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. iurgares ad te quod epistula nulla rediret.[*]()
  2. quid tum profeci, mecum facientia iura
  3. si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
  4. exspectata tibi non mittam carmina mendax.
  5. Luculli miles collecta viatica multis
  6. aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
  7. perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
  8. iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
  9. praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
  10. summe munito et multarum divite rerum,
  11. clarus ob id factum donis ornatur honestis,[*]()
  12. accipit et bis dena super sestertia nummum,
  13. forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
  14. nescio quod cupiens hortari coepit eundem
  15. verbis quae timido quoque possent addere mentem:
  16. “i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
  17. grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
  18. post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
  19. ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.
  20. Romae nutriri mihi contigit atque doceri