Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
  2. tanto plura cupis, nulline faterier audes?
  3. si volnus tibi monstrata radice vel herba
  4. non fieret levius, fugeres radice vel herba
  5. proficiente nihil curarier: audieras, cui
  6. rem di donarent, illi decedere pravam
  7. stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
  8. plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?