Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. et tempestivum pueris concedere ludum,
  2. ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
  3. sed verae numerosque modosque ediscere vitae,
  4. quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
  5. Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
  6. narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
  7. tanto plura cupis, nulline faterier audes?
  8. si volnus tibi monstrata radice vel herba
  9. non fieret levius, fugeres radice vel herba
  10. proficiente nihil curarier: audieras, cui
  11. rem di donarent, illi decedere pravam
  12. stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
  13. plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
  14. At si divitiae prudentem reddere possent,
  15. si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
  16. viveret in terris te si quis avari or uno.
  17. si proprium est, quod quis libra mercatus [*]() et aere est,[*]()
  18. quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
  19. qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,
  20. cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,[*]()