Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
  2. carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
  3. rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
  4. sedulitas autem stulte quem diligit urget,
  5. praecipue cum se numeris commendat et arte;
  6. discit [*]() enim citius meminitque libentius illud
  7. quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
  8. nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto