Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
  2. vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
  3. pontificum libros, annosa volumina vatum
  4. dictitet [*]() Albano Musas in monte locutas.
  5. Si, quia Graiorum [*]() sunt antiquissima quaeque
  6. scripta vel optima, Romani pensantur eadem
  7. scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
  8. nil intra est olea,[*]() nil extra est in nuce duri;
  9. venimus ad summum fortunae, pingimus atque
  10. psallimus et luctamur Achivis doctius [*]() unctis.
  11. Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
  12. scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
  13. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
  14. perfectos veteresque [*]() referri debet an inter
  15. vilis atque novos? excludat iurgia finis.
  16. est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
  17. quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
  18. inter quos referendus erit? veteresne poetas,
  19. an quos et praesens et postera respuat [*]() aetas?
  20. p.400
  21. “iste quidem veteres inter ponetur honeste,