Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- aestimat et, nisi quae terris semota suisque
- temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
- sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
- quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
- vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
- pontificum libros, annosa volumina vatum
- dictitet [*]() Albano Musas in monte locutas.
- Si, quia Graiorum [*]() sunt antiquissima quaeque
- scripta vel optima, Romani pensantur eadem
- scriptores trutina, non est quod multa loquamur: