Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
  2. condicione super communi; quin etiam lex
  3. poenaque lata,[*]() malo quae nollet carmine quemquam
  4. describi: vertere modum, formidine fustis
  5. ad bene dicendum delectandumque redacti.
  6. Graecia capta ferum victorem cepit et artis
  7. intulit agresti Latio, sic horridus ille
  8. p.410
  9. defluxit numerus [*]() Saturnius, et grave virus
  10. munditiae pepulere [*](); sed in longum tamen aevum
  11. manserunt hodieque manent vestigia ruris.