Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. comperit invidiam supremo fine domari,
  2. urit enim fulgore suo, qui praegravat artis
  3. infra se positas; exstinctus amabitur idem.
  4. praesenti tibi maturos largimur honores,
  5. iurandasque tuum per numen [*]() ponimus aras,
  6. nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
  7. Sed tuus hic [*]() populus sapiens et iustus in uno,
  8. te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
  9. p.398
  10. cetera nequaquam simili ratione modoque
  11. aestimat et, nisi quae terris semota suisque
  12. temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
  13. sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
  14. quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
  15. vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
  16. pontificum libros, annosa volumina vatum
  17. dictitet [*]() Albano Musas in monte locutas.
  18. Si, quia Graiorum [*]() sunt antiquissima quaeque
  19. scripta vel optima, Romani pensantur eadem
  20. scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
  21. nil intra est olea,[*]() nil extra est in nuce duri;