Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
  2. et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
  3. detinet, adsumam.[*]() locus est et pluribus umbris:
  4. sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,
  5. tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis
  6. atria servantem postico falle clientem.
  1. Nil admirari prope res est una, Numici,
  2. solaque quae possit facere et servare beatum,
  3. hunc solem et stellas et decedentia certis
  4. tempora momentis sunt qui formidine nulla
  5. imbuti spectent: quid censes munera terrae,