Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
  2. plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
  3. volt et ait prope vera: “meae (contendere noli)
  4. stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
  5. arta decet sanum comitem toga; desine mecum
  6. certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
  7. vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
  8. cum pulchris tunicis sumet [*]() nova consilia et spes,
  9. dormiet in lucem, scorto postponet honestum
  10. officium, nummos alienos pascet, ad imum
  11. Thraex erit aut holitoris aget [*]() mercede caballum.”
  12. Arcanum neque tu scrutaberis illius [*]() umquam,
  13. commissumque teges et vino tortus et ira.
  14. nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, [*]()
  15. nec, cum venari volet ille, poemata panges.[*]()
  16. gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
  17. Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
  18. conticuit lyra. fraternis cessisse putatur