Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. reddere vel partis mimum tractare secundas.
  2. alter rixatur [*]() de lana saepe caprina, [*]()
  3. propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non
  4. sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
  5. acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.”
  6. p.370
  7. ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos [*]() plus;
  8. Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
  9. Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
  10. gloria quem supra vires et vestit et unguit,
  11. quem tenet argenti sitis importuna famesque,
  12. quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
  13. saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
  14. aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
  15. plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
  16. volt et ait prope vera: “meae (contendere noli)
  17. stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
  18. arta decet sanum comitem toga; desine mecum
  19. certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
  20. vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
  21. cum pulchris tunicis sumet [*]() nova consilia et spes,