Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. collectosne bibant imbres puteosne perennis
  2. iugis [*]() aquae (nam vina nihil moror illius orae:
  3. rure meo possum quidvis perferre patique;
  4. ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
  5. quod curas abigat, quod cum spe divite manet
  6. in venas animumque meum, quod verba ministret,
  7. quod me Lucanae iuvenem commendet [*]() amicae);
  8. p.346
  9. tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
  10. utra magis piscis et echinos aequora celent,
  11. pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
  12. scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
  13. Maenius,[*]() ut rebus maternis atque paternis
  14. fortiter absumptis urbanus coepit haberi
  15. scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
  16. impransus non qui civem dinosceret hoste,
  17. quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,[*]()
  18. pernicies et tempestas barathrumque macelli,
  19. quidquid quaesierat, ventri donabat [*]() avaro.