Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. et mala perrumpet furtim fastidia [*]() victrix.
  2. Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
  3. nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
  4. certius accipiet damnum propiusve [*]() medullis,
  5. quam qui non poterit vero distinguere falsum,
  6. quem res plus nimio delectavere secundae,
  7. mutatae quatient. si quid mirabere, pones
  8. invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
  9. reges et regum vita praecurrere amicos.
  10. Cervus equum pugna melior communibus herbis
  11. pellebat, donec minor in certamine longo
  12. imploravit opes hominis frenum que recepit;
  13. sed postquam victor violens [*]() discessit ab hoste,
  14. non equitem dorso, non frenum depulit ore.
  15. sic qui pauperiem veritus potiore metallis
  16. libertate caret, dominum vehet [*]() improbus atque
  17. serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
  18. cui non conveniet sua res, ut [*]() calceus olim,