Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Quod si me populus Romanus forte roget, cur
  2. non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,[*]()
  3. nec [*]() sequar aut [*]() fugiam quae [*]() diligit ipse vel odit,
  4. olim quod volpes aegroto cauta leoni
  5. respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
  6. omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
  7. belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
  8. pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
  9. frustis [*]() et pomis viduas venentur avaras
  10. excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
  11. multis occulto crescit res faenore. Verum