Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. et [*]() mihi res, non me rebus, subiungere conor.
  2. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
  3. longa videtur opus debentibus, ut piger annus
  4. pupillis, quos dura premit custodia matrum;
  5. sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
  6. consiliumque morantur agendi naviter id quod
  7. aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
  8. aeque neglectum pueris senibusque nocebit,