Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
  2. redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum
  3. quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
  4. quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
  5. ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
  6. Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
  7. emendaturus fortunam; deinde secuti
  8. mazonomo pueri magno discerpta ferentes
  9. membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
  10. pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
  11. et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
  12. quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
  13. vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
  14. suavis res, si non causas narraret earum et
  15. naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
  16. ut nihil omnino gustaremus, velut illis
  17. Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.’