Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris,
  2. commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis”
  3. et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
  4. stridere secreta divisos aure susurros.’
  5. ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
  6. redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum
  7. quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
  8. quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
  9. ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
  10. Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
  11. emendaturus fortunam; deinde secuti
  12. mazonomo pueri magno discerpta ferentes
  13. membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
  14. pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
  15. et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
  16. quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
  17. vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
  18. suavis res, si non causas narraret earum et
  19. naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
  20. ut nihil omnino gustaremus, velut illis