Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  2. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  3. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  4. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  5. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  6. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  7. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  8. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  9. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque
  10. responsura tuo numquam est par fama labori.
  11. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
  12. sollicitudine districtum, ne panis adustus,
  13. ne male conditum ius adponatur, ut omnes