Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
  2. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
  3. sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
  4. filius inmaturus obisset, flere. quis esset
  5. finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
  6. tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
  7. te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
  8. humanis!” Varius mappa conpescere risum
  9. vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
  10. “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque