Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aut Pacideiani contento poplite miror
  2. proelia rubrica picta aut carbone, velut si
  3. re vera pugnent, feriant vitentque moventes
  4. arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
  5. subtilis veterum iudex et callidus audis.
  6. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
  7. virtus atque animus cenis responsat opimis?
  8. obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
  9. tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
  10. quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
  11. nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
  12. inlusique pedes vitiosum ferre recusant
  13. corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam