Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
  2. qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
  3. aut Pacideiani contento poplite miror
  4. proelia rubrica picta aut carbone, velut si
  5. re vera pugnent, feriant vitentque moventes
  6. arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
  7. subtilis veterum iudex et callidus audis.
  8. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
  9. virtus atque animus cenis responsat opimis?
  10. obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
  11. tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
  12. quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
  13. nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
  14. inlusique pedes vitiosum ferre recusant
  15. corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
  16. furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
  17. nil servile gulae parens habet? adde, quod idem