Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum semel effugit, reddit se prava catenis?
  2. “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
  3. praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
  4. iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
  5. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
  6. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  7. inposita haud umquam misera formidine privet?
  8. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
  9. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  10. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
  11. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  12. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  13. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,