Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
  2. cum semel effugit, reddit se prava catenis?
  3. “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
  4. praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
  5. iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
  6. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
  7. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  8. inposita haud umquam misera formidine privet?
  9. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
  10. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  11. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
  12. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  13. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  14. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
  15. quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
  16. responsare cupidinibus, contemnere honores
  17. fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
  18. externi nequid valeat per leve morari,