Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
  2. dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
  3. te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
  4. peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
  5. natura intendit, sub clara nuda lucerna
  6. quaecumque excepit turgentis verbera caudae
  7. clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
  8. dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
  9. ditior aut formae melioris meiat eodem.
  10. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
  11. Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
  12. turpis odoratum caput obscurante lacerna,
  13. non es quod simulas? metuens induceris atque
  14. altercante libidinibus tremis ossa pavore.
  15. quid refert, uri virgis ferroque necari