Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  2. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  3. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  4. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
  5. tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
  6. ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
  7. vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
  8. quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
  9. Maecenas serum sub lumina prima venire