Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
- aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
- aut quia non firmus rectum defendis et haeres
- nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
- Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
- tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
- ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
- vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
- quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
- Maecenas serum sub lumina prima venire