Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
  2. scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
  3. contudit articulos, qui pro se tolleret atque
  4. mitteret in phimum talos, mercede diurna
  5. conductum pavit: quanto constantior isdem
  6. in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
  7. qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
  8. ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
  9. furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
  10. fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
  11. siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
  12. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  13. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  14. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  15. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem