Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
  2. vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
  3. scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
  4. contudit articulos, qui pro se tolleret atque
  5. mitteret in phimum talos, mercede diurna
  6. conductum pavit: quanto constantior isdem
  7. in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
  8. qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
  9. ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
  10. furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
  11. fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
  12. siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
  13. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  14. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  15. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  16. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
  17. tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
  18. ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
  19. vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
  20. quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se