Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- aedibus ex magnis subito se conderet unde
- mundior exiret vix libertinus honeste;
- iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
- vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
- scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
- contudit articulos, qui pro se tolleret atque
- mitteret in phimum talos, mercede diurna
- conductum pavit: quanto constantior isdem
- in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
- qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
- ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
- furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
- fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
- siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
- aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
- aut quia non firmus rectum defendis et haeres
- nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
- Romae rus optas; absentem rusticus Urbem