Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
  2. agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
  3. ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
  4. moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
  5. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  6. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  7. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  8. multaque de magna superessent fercula cena,
  9. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  10. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  11. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  12. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  13. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
  14. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
  15. rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
  16. valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
  17. currere per totum pavidi conclave magisque
  18. exanimes trepidare, simul domus alta Molossis