Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
  2. aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
  3. dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
  4. vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
  5. agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
  6. ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
  7. moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
  8. nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
  9. in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
  10. tincta super lectos canderet vestis eburnos
  11. multaque de magna superessent fercula cena,
  12. quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
  13. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
  14. agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
  15. continuatque dapes nec non verniliter ipsis
  16. fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.