Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. divitiis homines an sint virtute beati,
  2. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  3. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  4. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  5. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  6. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  7. rusticus urbanum murem mus paupere fertur
  8. accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
  9. asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
  10. solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
  11. sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
  12. aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
  13. frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
  14. vincere tangentis male singula dente superbo,
  15. cum pater ipse domus palea porrectus in horna
  16. esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
  17. tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,
  18. praerupti nemoris patientem vivere dorso?