Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
- nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
- pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
- divitiis homines an sint virtute beati,
- quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
- et quae sit natura boni summumque quid eius.
- cervius haec inter vicinus garrit anilis
- ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
- sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
- rusticus urbanum murem mus paupere fertur
- accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
- asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
- solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
- sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
- aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
- frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
- vincere tangentis male singula dente superbo,
- cum pater ipse domus palea porrectus in horna
- esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
- tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,