Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec sum facturus vitio culpave minorem,
  2. si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
  3. proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
  4. ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
  5. thesauro invento qui mercennarius agrum
  6. illum ipsum mercatus aravit, dives amico
  7. Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
  8. pingue pecus domino facias et cetera praeter
  9. ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
  10. ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
  11. quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
  12. nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
  13. Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
  14. matutine pater, seu Iane libentius audis,
  15. unde homines operum primos vitaeque labores
  16. instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto
  17. principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
  18. ne prior officio quisquam respondeat, urge.’