Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. siccat inaequalis calices conviva solutus
  2. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  3. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  4. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  5. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  6. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  7. divitiis homines an sint virtute beati,
  8. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  9. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  10. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  11. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  12. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  13. rusticus urbanum murem mus paupere fertur
  14. accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
  15. asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
  16. solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
  17. sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
  18. aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
  19. frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
  20. vincere tangentis male singula dente superbo,