Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
  2. o quando faba Pythagorae cognata simulque
  3. uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
  4. o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
  5. ante larem proprium vescor vernasque procacis
  6. pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
  7. siccat inaequalis calices conviva solutus
  8. legibus insanis, seu quis capit acria fortis
  9. pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
  10. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  11. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  12. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  13. divitiis homines an sint virtute beati,
  14. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  15. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  16. cervius haec inter vicinus garrit anilis