Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
  2. ‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget
  3. iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,
  4. ad Maecenatem memori si mente recurras.’
  5. hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
  6. ventum est Esquilias, aliena negotia centum
  7. per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam
  8. Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’
  9. ‘de re communi scribae magna atque nova te
  10. orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’
  11. ‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’
  12. dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.
  13. septimus octavo propior iam fugerit annus,
  14. ex quo Maecenas me coepit habere suorum
  15. in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
  16. vellet iter faciens et cui concredere nugas
  17. hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’
  18. ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,
  19. et quae rimosa bene deponuntur in aure.
  20. per totum hoc tempus subiectior in diem et horam