Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
- scilicet elabi si posset mortua; credo,
- quod nimium institerat viventi. cautus adito
- neu desis operae neve immoderatus abundes.
- difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
- ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
- stes capite obstipo, multum similis metuenti.
- obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
- cautus uti velet carum caput; extrahe turba
- oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
- inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
- ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
- crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
- cum te servitio longo curaque levarit,
- et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”
- audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
- nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
- sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
- gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
- permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus