Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  2. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  3. ex testamento sic est elata: cadaver
  4. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  5. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  6. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  7. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  8. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
  9. ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
  10. stes capite obstipo, multum similis metuenti.
  11. obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
  12. cautus uti velet carum caput; extrahe turba
  13. oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
  14. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
  15. ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
  16. crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
  17. cum te servitio longo curaque levarit,
  18. et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”
  19. audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
  20. nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”