Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  2. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
  3. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
  4. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  5. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  6. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  7. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  8. ex testamento sic est elata: cadaver
  9. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  10. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  11. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  12. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  13. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
  14. ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
  15. stes capite obstipo, multum similis metuenti.
  16. obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
  17. cautus uti velet carum caput; extrahe turba
  18. oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
  19. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
  20. ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge: