Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
  2. perduci poterit tam frugi tamque pudica,
  3. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  4. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
  5. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
  6. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
  7. de sene gustarit tecum partita lucellum,
  8. ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
  9. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
  10. ex testamento sic est elata: cadaver
  11. unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
  12. scilicet elabi si posset mortua; credo,
  13. quod nimium institerat viventi. cautus adito
  14. neu desis operae neve immoderatus abundes.
  15. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra