Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
  2. ut legat orabit; multum Nasica negatas
  3. accipiet tandem et tacitus leget invenietque
  4. nil sibi legatum praeter plorare suisque.
  5. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
  6. libertusve senem delirum temperet, illis
  7. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  8. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  9. expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
  10. laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
  11. Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
  12. perduci poterit tam frugi tamque pudica,
  13. quam nequiere proci recto depellere cursu?’
  14. ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
  15. nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.