Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’
  2. ‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
  3. divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’
  4. ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
  5. ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
  6. demissum genus Aenea, tellure marique
  7. magnus erit, forti nubet procera Corano
  8. filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
  9. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
  10. ut legat orabit; multum Nasica negatas
  11. accipiet tandem et tacitus leget invenietque
  12. nil sibi legatum praeter plorare suisque.
  13. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
  14. libertusve senem delirum temperet, illis
  15. accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
  16. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
  17. expugnare caput. scribet mala carmina vecors: