Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
  2. non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
  3. adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
  4. nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
  5. aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
  6. et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
  7. quando pauperiem missis ambagibus horres,
  8. accipe qua ratione queas ditescere. turdus
  9. sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
  10. res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
  11. et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
  12. ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
  13. qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
  14. sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
  15. tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’
  16. ‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
  17. me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo
  18. pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;
  19. et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
  20. divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’