Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
- imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’
- Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
- hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
- et paulum silvae super his foret. auctius atque
- Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
- Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
- si neque maiorem feci ratione mala rem
- nec sum facturus vitio culpave minorem,
- si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
- proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
- ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
- thesauro invento qui mercennarius agrum
- illum ipsum mercatus aravit, dives amico
- Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
- pingue pecus domino facias et cetera praeter
- ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.