Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non tamen interpres tantundem iuveris. adde
  2. voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
  3. non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
  4. non mediocris inest, fontis ut adire remotos
  5. atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
  1. ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
  2. responde, quibus amissas reparare queam res
  3. artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
  4. non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
  5. adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
  6. nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
  7. aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
  8. et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
  9. quando pauperiem missis ambagibus horres,
  10. accipe qua ratione queas ditescere. turdus
  11. sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,