Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’
  2. ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’
  3. ‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
  4. longa quibus facies ovis erit, illa memento,
  5. ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
  6. ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
  7. cole suburbano qui siccis crevit in agris
  8. dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
  9. si vespertinus subito te oppresserit hospes,
  10. ne gallina malum responset dura palato,
  11. doctus eris vivam musto mersare Falerno:
  12. hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
  13. natura est; aliis male creditur. ille salubris
  14. aestates peraget, qui nigris prandia moris
  15. finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
  16. Aufidius forti miscebat mella Falerno:
  17. mendose, quoniam vacuis conmittere venis
  18. nil nisi lene decet: leni praecordia mulso